Liber Leviticus*

Caput 7: Versus 30

Tenebit manibus,etc.HIERON., epist. ad Fabiolam, tom. 1.De victimis salutaribus adipem offerunt sacerdotes, etc., usque ad ut discat contemnere quae se videt in secessum projicere.LXX:Offerens sacrificium salutare Domino, offeret munus suum Domino de sacrificio salutari ejus.Quod exponens adjungit:Tenebit manibus adipem hostiae.Vel juxta LXX:manus ejus offerent ex ea Domino:Ipsum enim oportet quae ad salutem suam pertinent operari:quia justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eumEzech. 18..Pectusculum autem erit,etc.ISID.Pectus datur sacerdoti, ut cogitationem mundam et doctrinae habeat notitiam. Brachium dextrum, ut bona opera habeat, et ad pugnam contra diabolum armata manu procedat, et quod corde conceperit, operum exemplo perficiat. Datur et de privato maxilla, ut eloquentia polleat: datur et venter, ut luxuriam exstinguat, et gulam contemnat.
(* Traductions européennes)